- MANUCODIATA
- MANUCODIATAapodum genus, quas melius cum Aristotele, Hist. Anim. l. 1. c. 1. κακόποδες, pravi-pedes, dicas. Habent enim pedes, sed non idoneos ad gressum, imo, nec ut iis consistant, sed ut haereant: quomodo Plinius capiendus, nec negat, habere pedum usum. Non enim pedes Deus iis frustra omnino fecit; Aliter vocantur κύψελλοι et κυψελίδες, eo quod nidificent ἐν κυψελλίσιν ἐκ πηλοῦ πεπλασμέναις, in alveolis e luto fictis, Arist. Histor. Animal. l. 9. c. 30. iifsque oblongis, unô aditu arctô, qui sufficiat. Quî ab hirundinibus dignoscantur, ibid. legas. De iisdem sic Plinius l. 10. c. 39. Plurimum volant, quae apodes, quia careant usu pedum, ab aliis cypseli appellantur, hirundinum specie. Nidificant in fcopulis. Hae sunt, quae toto mari cernuntur: nec unquam tam longô naves, tamque continuô cursu recedunt a terra, ut non circumvolitent eas apodes. Coetera genera residunt et insistunt: his quies, nisi in nido, nulla: aut pendent aut iacent. Ac tales funt Aristotelis Pliniique apodes. Longe vero minus gressus convenit apodum iis, quae discriminis causa Indicae vocantur, atue aliter Manucodiatae. Hae enim semper volare, nec unquam quiescere, dicuntur. Sed id pro vano prorsus habendum. Nam ut verissime Aristoteli proditum est, nullum est animal, quod vel moveatur semper, vel femper quiescat. Nihilô verius, quod eas solô aiunt rore vivere, quem inter volandum mane percipiant. Nec enim semper ros decidit; et, cum cadit, non tam pusillô rore animal tam grandibus alis vitam sustentet. Veritas autem sic se habet: Insectis vivit, quae venatur, et aliis, quae reperit in arboribus: his enim se applicat, tum quietis ac somni causâ. Sunt vero hae aves in Insulis Moluccis ac Iava maiori. Nomen eraum sonat Dei aves: dicuntur quoque Aves paradisi; quia vulgus, Muhammedicum inprimis, persuasum habet, venire illas e paradiso. Imo Reguli Moluccani tam stulte sapere dicuntur, ut se plumis istarum avium ornatos, utcumque vel in primori acie consistant, vulnerari non posse arbitrentur. Credibile tamen est, quandoque etiam Regulos ipsos, aliorum instar, bellô cadere: eoque experientiâ venitatem illam satis refelli. Quod cum ignorare non possint, censeo, pennas istas assumere, partim ornatûs causâ; partim ut argumentum suae in Deo fiduciae et symbolum divinae erga se curae. nempe sperant, se per istas Dei sive Paradisi aves, Numini reddi commendatiores: nec facile in praelio, a Deo, cui fidant, iri desertum, atque ut cadant, mox transferendos esse in sedes beatas. Neque vero Insularum solum incolae, sed et Ianizari seu Praetoriani Turcarum Imperat. cum proelium inituri sunt, earum plumis sese ornant, teste Belloniô Observat. l. 3. c. 25. Quanta enim illarum venustas sit, exponunt fuse Cardanus de Subtil. l. 10. et Scaliger Exercitat. 228. Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 80. et 87. Georgiô de Sepibus teste haec avis, duo longissima fila atri coloris e corpore emittit, quibus in arborum ramis implicitis, se ad quietem de iis suspendit. Plerumque tamen in continuo motu per auras defertur: Alas enim habet, sed immediate postprominulum rostrum. Exigua ei corporis moles, variorum colorum, qui tamen maxime ad aeruginem acceddunt. Pennas habet ad duos palmos excurrentes, imo paucis circa rostrum et lanuginofis pennulis mirâ varietate contecta, videtur agglomeratae quaedam pennata massula; vix carne constans. Cauda vero, pavonum more, aureo splendore nitet, aliis mixtim coloribus corusca.Exuviae istiusmodi volucrium septendecim e Brasilia Kircherio missae, in Musaeo cius hodieque ostenduntur, quarum una fubtilissimi rostri, quod pene semipalmare est et eiusdem altitudinis pedes, corpulentiam vero iunioris galli habet; pennae porro intensissime rubent Aliae sedecim et formâ et colore mirabiles ac vagae noviter accesserunt, de quibus videatur Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo p. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.